8.12.13[tum] cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit;
8.12.14ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura
popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod
tres leges secundissimas plebei, aduersas nobilitati tulit:
8.12.15unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut
legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suffragium
patres auctores fierent;
8.12.16tertiam, ut alter utique ex
plebe—cum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceret
—censor crearetur.
8.12.17plus eo anno domi acceptum cladis ab
consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque
rebus foris auctum imperium patres credebant.
ch. 13
8.13.1
anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus,
quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli,
exprobraretur, Pedum armis uirisque et omni ui expugnandum
ac delendum senatus fremit coactique noui consules
omnibus eam rem praeuerti proficiscuntur.
8.13.2iam Latio is
status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati
possent; ad bellum opes deerant; pacem ob agri adempti
dolorem aspernabantur.
8.13.3mediis consiliis standum uidebatur
ut oppidis se tenerent—ne lacessitus Romanus causam belli
haberet—et, si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique
ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur.
8.13.4neque tamen
nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt. Tiburtes
Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum peruenere;
8.13.5Aricinos Lanuuinosque et Ueliternos Antiatibus Uolscis se
coniungentes ad Asturae flumen Maenius improuiso adortus
fudit.