Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.11.16 | Liv. 8.12.9 (English) | >>Liv. 8.13.1 |
8.12.5neque in similem materiam
rerum , et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica
magis quam patriae memores . Latinos ob iram agri amissi
rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt .
8.12.6ibi Publilio , cuius ductu auspicioque res gestae erant ,
in deditionem accipiente Latinos populos , quorum ibi
iuuentus caesa erat , Aemilius ad Pedum exercitum duxit .
Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Ueliternusque populus ;
uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia .
ubi cum
proeliis quidem superior Romanus esset , ad urbem ipsam
Pedum castraque sociorum populorum , quae urbi adiuncta
erant ,
8.12.9integer labor restaret , bello infecto repente omisso
consul , quia collegae decretum triumphum audiuit , ipse
quoque triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit .
qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo
capto aut dedito triumphum , hinc alienatus ab senatu
Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum
gessit .
nam neque , quoad fuit consul , criminari apud
populum patres destitit , collega haudquaquam aduersante
8.12.12quia et ipse de plebe erat —materiam autem praebebat
criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei
diuisus —et postquam senatus finire imperium consulibus
cupiens dictatorem aduersus rebellantes Latinos dici iussit ,
Aemilius ,
8.12.13[tum ] cuius fasces erant , collegam dictatorem dixit ;
8.12.14ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus . dictatura
popularis et orationibus in patres criminosis fuit , et quod
tres leges secundissimas plebei , aduersas nobilitati tulit :
8.12.7
8.12.8
8.12.10
8.12.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.11.16 | Liv. 8.12.9 (English) | >>Liv. 8.13.1 |