Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.12.7 Liv. 8.13.1 (English) >>Liv. 8.13.10

8.12.14ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, aduersas nobilitati tulit:

8.12.15unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suffragium patres auctores fierent;

8.12.16tertiam, ut alter utique ex plebecum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceretcensor crearetur.

8.12.17plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.

ch. 13 8.13.1 anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis uirisque et omni ui expugnandum ac delendum senatus fremit coactique noui consules omnibus eam rem praeuerti proficiscuntur.

8.13.2iam Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent; ad bellum opes deerant; pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur.

8.13.3mediis consiliis standum uidebatur ut oppidis se tenerentne lacessitus Romanus causam belli haberetet, si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur.

8.13.4neque tamen nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt. Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum peruenere;

8.13.5Aricinos Lanuuinosque et Ueliternos Antiatibus Uolscis se coniungentes ad Asturae flumen Maenius improuiso adortus fudit.

8.13.6Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime ualido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero euentu pugnat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.12.7 Liv. 8.13.1 (English) >>Liv. 8.13.10

Powered by PhiloLogic