Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.13.3 | Liv. 8.13.13 (English) | >>Liv. 8.14.3 |
8.13.9praesidiis inde dispositis per recepta
oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum
decessere . additus triumpho honos ut statuae equestres eis ,
rara illa aetate res , in foro ponerentur .
priusquam comitiis in insequentem annum consules rogarent ,
Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque
ita disseruit :
8.13.11'patres conscripti , quod bello armisque in
Latio agendum fuit , id iam deum benignitate ac uirtute
militum ad finem uenit .
caesi ad Pedum Asturamque sunt
exercitus hostium ; oppida Latina omnia et Antium ex
Uolscis aut ui capta aut recepta in deditionem praesidiis
tenentur uestris .
reliqua consultatio est , quoniam rebellando
saepius nos sollicitant , quonam modo perpetua pace
quietos obtineamus .
di immortales ita uos potentes huius
consilii fecerunt ut , sit Latium deinde an non sit , in uestra
manu posuerint ; itaque pacem uobis , quod ad Latinos
attinet , parare in perpetuum uel saeuiendo uel ignoscendo
potestis .
uoltis crudeliter consulere in deditos uictosque ?
licet delere omne Latium , uastas inde solitudines facere ,
unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe
usi estis .
uoltis exemplo maiorum augere rem Romanam
uictos in ciuitatem accipiendo ? materia crescendi per
summam gloriam suppeditat . certe id firmissimum longe
imperium est quo oboedientes gaudent .
sed maturato opus
est quidquid statuere placet ; tot populos inter spem metumque
suspensos animi habetis ; et uestram itaque de eis
curam quam primum absolui et illorum animos , dum exspectatione
stupent , seu poena seu beneficio praeoccupari oportet .
8.13.10
8.13.12
8.13.13
8.13.14
8.13.15
8.13.16
8.13.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.13.3 | Liv. 8.13.13 (English) | >>Liv. 8.14.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)