Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.12.17 | Liv. 8.13.9 (English) | >>Liv. 8.13.18 |
8.13.6Camillus ad Pedum cum Tiburtibus , maxime ualido
exercitu , maiore mole quamquam aeque prospero euentu
pugnat .
tumultum maxime repentina inter proelium eruptio
oppidanorum fecit ; in quos parte exercitus conuersa
Camillus non compulit solum eos intra moenia sed eodem
etiam die , cum ipsos auxiliaque eorum perculisset , oppidum
scalis cepit .
placuit inde iam maiore conatu animoque ab
unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium uictorem
circumducere exercitum ; nec quieuere antequam expugnando
aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium
omne subegere .
praesidiis inde dispositis per recepta
oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum
decessere . additus triumpho honos ut statuae equestres eis ,
rara illa aetate res , in foro ponerentur .
priusquam comitiis in insequentem annum consules rogarent ,
Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque
ita disseruit :
8.13.11'patres conscripti , quod bello armisque in
Latio agendum fuit , id iam deum benignitate ac uirtute
militum ad finem uenit .
caesi ad Pedum Asturamque sunt
exercitus hostium ; oppida Latina omnia et Antium ex
Uolscis aut ui capta aut recepta in deditionem praesidiis
tenentur uestris .
reliqua consultatio est , quoniam rebellando
saepius nos sollicitant , quonam modo perpetua pace
quietos obtineamus .
di immortales ita uos potentes huius
consilii fecerunt ut , sit Latium deinde an non sit , in uestra
manu posuerint ; itaque pacem uobis , quod ad Latinos
attinet , parare in perpetuum uel saeuiendo uel ignoscendo
potestis .
8.13.7
8.13.8
8.13.9
8.13.10
8.13.12
8.13.13
8.13.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.12.17 | Liv. 8.13.9 (English) | >>Liv. 8.13.18 |