Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.13 Liv. 8.14 (English) >>Liv. 8.15

ch. 14 8.14.1 principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, <si>, ut pro merito cuiusque statueretur, [si] de singulis nominatim referrent populis.

8.14.2relatum igitur de singulis decretumque. Lanuuinis ciuitas data sacraque sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuuinis municipibus cum populo Romano esset.

8.14.3Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure quo Lanuuini in ciuitatem accepti.

8.14.4Tusculanis seruata ciuitas quam habebant crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores uersum.

8.14.5in Ueliternos, ueteres ciues Romanos, quod totiens rebellassent, grauiter saeuitum: et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare,

8.14.6ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra uincula captum haberet.

8.14.7in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquae frequentiae Uelitrae receperunt.

8.14.8et Antium noua colonia missa, cum eo ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni uellent; naues inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et ciuitas data.

8.14.9Tiburtes Praenestinique agro multati neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis Latinis crimen sed quod taedio imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent.

8.14.10ceteris Latinis populis conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset uia, ciuitas sine suffragio data.

8.14.11Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit.

8.14.12naues Antiatium partim in naualia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.13 Liv. 8.14 (English) >>Liv. 8.15

Powered by PhiloLogic