Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.13.15 | Liv. 8.14.6 (English) | >>Liv. 8.15.4 |
8.14.2relatum igitur
de singulis decretumque . Lanuuinis ciuitas data sacraque
sua reddita , cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis
communis Lanuuinis municipibus cum populo Romano
esset .
Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure quo
Lanuuini in ciuitatem accepti .
Tusculanis seruata ciuitas
quam habebant crimenque rebellionis a publica fraude in
paucos auctores uersum .
in Ueliternos , ueteres ciues Romanos ,
quod totiens rebellassent , grauiter saeuitum : et muri
deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare ,
8.14.6ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad
mille pondo assium clarigatio esset nec priusquam aere
persoluto is qui cepisset extra uincula captum haberet .
in
agrum senatorum coloni missi , quibus adscriptis speciem
antiquae frequentiae Uelitrae receperunt .
et Antium noua
colonia missa , cum eo ut Antiatibus permitteretur , si et ipsi
adscribi coloni uellent ; naues inde longae abactae interdictumque
mari Antiati populo est et ciuitas data .
Tiburtes
Praenestinique agro multati neque ob recens tantum rebellionis
commune cum aliis Latinis crimen sed quod taedio
imperii Romani cum Gallis , gente efferata , arma quondam
consociassent .
ceteris Latinis populis conubia commerciaque
et concilia inter se ademerunt . Campanis equitum
honoris causa , quia cum Latinis rebellare noluissent , Fundanisque
et Formianis , quod per fines eorum tuta pacataque
semper fuisset uia , ciuitas sine suffragio data .
Cumanos
Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam
esse placuit .
8.14.3
8.14.4
8.14.5
8.14.7
8.14.8
8.14.9
8.14.10
8.14.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.13.15 | Liv. 8.14.6 (English) | >>Liv. 8.15.4 |