8.14.9Tiburtes
Praenestinique agro multati neque ob recens tantum rebellionis
commune cum aliis Latinis crimen sed quod taedio
imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam
consociassent.
8.14.10ceteris Latinis populis conubia commerciaque
et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum
honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque
et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque
semper fuisset uia, ciuitas sine suffragio data.
8.14.11Cumanos
Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam
esse placuit.
8.14.12naues Antiatium partim in naualia Romae
subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in
foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum
appellatum.
ch. 15
8.15.1
C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia
non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona
pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.
8.15.2Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil
deinde mouerant; eo petendi auxilii ab Romanis causa
iustior fuit.
8.15.3sed priusquam consules ab urbe—iusserat
enim senatus defendi Auruncos—exercitum educerent, fama
8.15.4adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque
cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc
Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab
Sidicinis deletam.
8.15.5ob ea infensus consulibus senatus,
quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici
iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum
C. Claudium Hortatorem dixit.
8.15.6religio inde iniecta de
dictatore et, cum augures uitio creatum uideri dixissent,
dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.