Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.14.3 Liv. 8.15.2 (English) >>Liv. 8.16.2

8.14.10ceteris Latinis populis conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset uia, ciuitas sine suffragio data.

8.14.11Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit.

8.14.12naues Antiatium partim in naualia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.

ch. 15 8.15.1 C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.

8.15.2Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil deinde mouerant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit.

8.15.3sed priusquam consules ab urbeiusserat enim senatus defendi Auruncosexercitum educerent, fama

8.15.4adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.

8.15.5ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit.

8.15.6religio inde iniecta de dictatore et, cum augures uitio creatum uideri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.

8.15.7eo anno Minucia Uestalis, suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice seruo,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.14.3 Liv. 8.15.2 (English) >>Liv. 8.16.2

Powered by PhiloLogic