Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.14.10 | Liv. 8.15.8 (English) | >>Liv. 8.16.8 |
8.15.4adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque
cum coniugibus ac liberis Suessam communisse , quae nunc
Aurunca appellatur , moenia antiqua eorum urbemque ab
Sidicinis deletam .
ob ea infensus consulibus senatus ,
quorum cunctatione proditi socii essent , dictatorem dici
iussit . dictus C . Claudius Inregillensis magistrum equitum
C . Claudium Hortatorem dixit .
religio inde iniecta de
dictatore et , cum augures uitio creatum uideri dixissent ,
dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt .
eo anno Minucia Uestalis , suspecta primo propter mundiorem
iusto cultum , insimulata deinde apud pontifices
ab indice seruo ,
8.15.8cum decreto eorum iussa esset sacris
abstinere familiamque in potestate habere , facto iudicio uiua
sub terram ad portam Collinam dextra uiam stratam defossa
Scelerato campo ; credo ab incesto id ei loco nomen
factum .
eodem anno Q . Publilius Philo praetor primum de plebe
aduersante Sulpicio consule , qui negabat rationem eius se
habiturum , est factus senatu , cum in summis imperiis id
non obtinuisset , minus in praetura tendente .
8.15.5
8.15.6
8.15.7
8.15.9
ch. 16
8.16.1
8.16.2
8.16.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.14.10 | Liv. 8.15.8 (English) | >>Liv. 8.16.8 |