8.15.7eo anno Minucia Uestalis, suspecta primo propter mundiorem
iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices
ab indice seruo,
8.15.8cum decreto eorum iussa esset sacris
abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio uiua
sub terram ad portam Collinam dextra uiam stratam defossa
Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen
factum.
8.15.9eodem anno Q. Publilius Philo praetor primum de plebe
aduersante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se
habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis id
non obtinuisset, minus in praetura tendente.
ch. 16
8.16.1
insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus,
Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis.
8.16.2ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma
coniunxerat;
8.16.3unoque proelio haud sane memorabili duorum
populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad
fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa
eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi
mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa
armorum fuerant.
8.16.4itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum
ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem
quartum facerent;
8.16.5collega additus Coruo M. Atilius Regulus;
et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra
sortem Corui ea prouincia esset.
8.16.6exercitu uictore a superioribus
consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat,
profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria
pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia
ipsa oppugnare est adgressus.