ch. 16
8.16.1
insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus,
Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis.
8.16.2ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma
coniunxerat;
8.16.3unoque proelio haud sane memorabili duorum
populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad
fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa
eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi
mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa
armorum fuerant.
8.16.4itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum
ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem
quartum facerent;
8.16.5collega additus Coruo M. Atilius Regulus;
et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra
sortem Corui ea prouincia esset.
8.16.6exercitu uictore a superioribus
consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat,
profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria
pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia
ipsa oppugnare est adgressus.
8.16.7et militum quidem is erat
ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent
euasurosque contenderent;
8.16.8Coruus, quia id arduum factu
erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum
uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro
admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit.
8.16.9namque M. Fabius, captiuus Romanus, cum per neglegentiam
custodum festo die uinculis ruptis per murum inter
opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus,
manibus se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epulisque
sopitos hostes adgrederetur;