8.16.12dictatorem ante ex
senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt
L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium
Philonem dixit. dictatore comitia habente consules
creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius.
8.16.13<ei> etsi belli
pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeuenirent
desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt;
8.16.14factoque senatus consulto ut duo milia quingenti
homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae
agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium
M. Fabium.
ch. 17
8.17.1
noui deinde consules a ueteribus exercitu accepto ingressi
hostium fines populando usque ad moenia atque
urbem peruenerunt.
8.17.2ibi quia ingenti exercitu comparato
Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe uidebantur
et Samnium fama erat conciri ad bellum,
8.17.3dictator ab consulibus
ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus,
magister equitum M. Antonius.
8.17.4religio deinde incessit
uitio eos creatos magistratuque se abdicauerunt; et quia
pestilentia insecuta est, uelut omnibus eo uitio contactis
auspiciis res ad interregnum rediit.
8.17.5ab interregno inito per quintum demum interregem,
M. Ualerium Coruum, creati consules A. Cornelius iterum
et Cn. Domitius.
8.17.6tranquillis rebus fama Gallici belli pro
tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret; dictus M. Papirius
Crassus et magister equitum P. Ualerius Publicola.
8.17.7a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima
bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia
apud Gallos esse.