8.17.8Samnium quoque iam alterum annum
turbari nouis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidicino
exercitus Romanus non deductus.
8.17.9ceterum Samnites
bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo populi
aduersus regem escensionem a Paesto facientem signis
conlatis pugnauerunt.
8.17.10eo certamine superior Alexander—incertum
qua fide culturus, si perinde cetera processissent—pacem
cum Romanis fecit.
8.17.11eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus
propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt
Q. Publilius Philo Sp. Postumius.
8.17.12Romani facti Acerrani
lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio
data. haec eo anno domi militiaeque gesta.
ch. 18
8.18.1
foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana
fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Ualerio consulibus.—
8.18.2Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis
inuenio; ceterum in eo parui refert quid ueri sit—. illud
peruelim—nec omnes auctores sunt—proditum falso esse
uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia
fecerit;
8.18.3sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem
abrogauerim, exponenda est.
8.18.4cum primores ciuitatis similibus
morbis eodemque ferme omnes euentu morerentur,
ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem
indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo
fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.
8.18.5Fabius
confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt
consensusque ordinis fides indici data.