Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.16.8 Liv. 8.17.2 (English) >>Liv. 8.17.12

8.16.12dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius.

8.16.13<ei> etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeuenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt;

8.16.14factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.

ch. 17 8.17.1 noui deinde consules a ueteribus exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem peruenerunt.

8.17.2ibi quia ingenti exercitu comparato Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe uidebantur et Samnium fama erat conciri ad bellum,

8.17.3dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus, magister equitum M. Antonius.

8.17.4religio deinde incessit uitio eos creatos magistratuque se abdicauerunt; et quia pestilentia insecuta est, uelut omnibus eo uitio contactis auspiciis res ad interregnum rediit.

8.17.5ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Ualerium Coruum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn. Domitius.

8.17.6tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret; dictus M. Papirius Crassus et magister equitum P. Ualerius Publicola.

8.17.7a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.16.8 Liv. 8.17.2 (English) >>Liv. 8.17.12

Powered by PhiloLogic