Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.16.12 | Liv. 8.17.9 (English) | >>Liv. 8.18.8 |
8.17.5ab interregno inito per quintum demum interregem ,
M . Ualerium Coruum , creati consules A . Cornelius iterum
et Cn . Domitius .
tranquillis rebus fama Gallici belli pro
tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret ; dictus M . Papirius
Crassus et magister equitum P . Ualerius Publicola .
a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima
bella haberetur , exploratores missi attulerunt quieta omnia
apud Gallos esse .
Samnium quoque iam alterum annum
turbari nouis consiliis suspectum erat ; eo ex agro Sidicino
exercitus Romanus non deductus .
ceterum Samnites
bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit ; qui duo populi
aduersus regem escensionem a Paesto facientem signis
conlatis pugnauerunt .
eo certamine superior Alexander —incertum
qua fide culturus , si perinde cetera processissent —pacem
cum Romanis fecit .
eodem anno census actus nouique ciues censi . tribus
propter eos additae Maecia et Scaptia ; censores addiderunt
Q . Publilius Philo Sp . Postumius .
Romani facti Acerrani
lege ab L . Papirio praetore lata , qua ciuitas sine suffragio
data . haec eo anno domi militiaeque gesta .
8.17.6
8.17.7
8.17.8
8.17.9
8.17.10
8.17.11
8.17.12
ch. 18
8.18.1
8.18.2
8.18.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.16.12 | Liv. 8.17.9 (English) | >>Liv. 8.18.8 |