Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.17.3 Liv. 8.18.1 (English) >>Liv. 8.18.10

8.17.9ceterum Samnites bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo populi aduersus regem escensionem a Paesto facientem signis conlatis pugnauerunt.

8.17.10eo certamine superior Alexanderincertum qua fide culturus, si perinde cetera processissentpacem cum Romanis fecit.

8.17.11eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp. Postumius.

8.17.12Romani facti Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio data. haec eo anno domi militiaeque gesta.

ch. 18 8.18.1 foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Ualerio consulibus.—

8.18.2Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis inuenio; ceterum in eo parui refert quid ueri sit—. illud peruelimnec omnes auctores suntproditum falso esse uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;

8.18.3sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogauerim, exponenda est.

8.18.4cum primores ciuitatis similibus morbis eodemque ferme omnes euentu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.

8.18.5Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt consensusque ordinis fides indici data.

8.18.6tum patefactum muliebri fraude ciuitatem premi matronasque ea uenena coquere et, si sequi extemplo uelint, manifesto deprehendi posse.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.17.3 Liv. 8.18.1 (English) >>Liv. 8.18.10

Powered by PhiloLogic