Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.18.2 Liv. 8.18.12 (English) >>Liv. 8.19.7

8.18.8quibus in forum delatis et ad uiginti matronis, apud quas deprehensa erant, per uiatorem accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae ut se falsum commentam arguerent,

8.18.9spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto <in conspectu omnium> medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.

8.18.10comprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum indicauerunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae;

8.18.11neque de ueneficiis ante eam diem Romae quaesitum est. prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis uisa;

8.18.12itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clauum ab dictatore fixum alienatas[que] discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem claui figendi causa creari placuit.

8.18.13creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Ualerium dixit, qui fixo clauo magistratu se abdicauerunt.

ch. 19 8.19.1 creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur:

8.19.2si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus,

8.19.3ut eorum populorum finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum parati erant ad bellum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.18.2 Liv. 8.18.12 (English) >>Liv. 8.19.7

Powered by PhiloLogic