8.17.12Romani facti Acerrani
lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio
data. haec eo anno domi militiaeque gesta.
ch. 18
8.18.1
foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana
fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Ualerio consulibus.—
8.18.2Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis
inuenio; ceterum in eo parui refert quid ueri sit—. illud
peruelim—nec omnes auctores sunt—proditum falso esse
uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia
fecerit;
8.18.3sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem
abrogauerim, exponenda est.
8.18.4cum primores ciuitatis similibus
morbis eodemque ferme omnes euentu morerentur,
ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem
indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo
fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.
8.18.5Fabius
confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt
consensusque ordinis fides indici data.
8.18.6tum patefactum
muliebri fraude ciuitatem premi matronasque ea uenena
coquere et, si sequi extemplo uelint, manifesto deprehendi
posse.
8.18.7secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta
et recondita alia inuenerunt;
8.18.8quibus in forum delatis et ad
uiginti matronis, apud quas deprehensa erant, per uiatorem
accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque
gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab
confutante indice bibere iussae ut se falsum commentam
arguerent,
8.18.9spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto
populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras rettulissent,
haud abnuentibus et illis bibere, epoto <in conspectu omnium>
medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.