Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.19.2 Liv. 8.19.12 (English) >>Liv. 8.20.6

8.19.9nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam uallo sese tutarentur. a Priuerno Plautius alter consul peruastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.

8.19.10ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se pro Uitruuio sectamque eius secutis precatum uenisse sed pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse ipsum Uitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum habuerit non patriam [Fundanos].

8.19.11Priuerni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defecerint: Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae ciuitatis.

8.19.12orare se consulem ut bellum ab innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque.

8.19.13conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit iter. prius animaduersum in eos qui capita coniurationis fuerant a consule scribit Claudius:

8.19.14ad trecentos quinquaginta ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi uelle Fundanum populum censuerint.

ch. 20 8.20.1 Priuernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam reuocatus.

8.20.2carceres eo anno in circo primum statuti. nondum perfunctos cura Priuernatis belli tumultus Gallici fama atrox inuasit, haud ferme unquam neglecta patribus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.19.2 Liv. 8.19.12 (English) >>Liv. 8.20.6

Powered by PhiloLogic