Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.18.7 Liv. 8.19.3 (English) >>Liv. 8.19.11

8.18.12itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clauum ab dictatore fixum alienatas[que] discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem claui figendi causa creari placuit.

8.18.13creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Ualerium dixit, qui fixo clauo magistratu se abdicauerunt.

ch. 19 8.19.1 creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur:

8.19.2si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus,

8.19.3ut eorum populorum finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum parati erant ad bellum.

8.19.4eodem anno Priuernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Uitruuius Uaccus, uir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, qua Uacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata.

8.19.5aduersus hunc uastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit.

8.19.6Uitruuio nec ut uallo se teneret aduersus ualidiorem hostem sana constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere;

8.19.7uix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat.

8.19.8ut et leui momento nec ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.18.7 Liv. 8.19.3 (English) >>Liv. 8.19.11

Powered by PhiloLogic