Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.2.2 Liv. 8.2.12 (English) >>Liv. 8.3.7

8.2.8ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inuiti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere.

8.2.9id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi,

8.2.10precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani uictoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent;

8.2.11ne uinci etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro: sin imperium abnuerent, armis coercerent.

8.2.12aduersus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque ne arguendo abalienarent:

8.2.13Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem in fidem uenissent; itaque Campanos, seu uelint seu nolint, quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum quibus ipsi uelint prohibeant.

ch. 3 8.3.1 quod responsum sicut dubios Samnites quidnam facturum Romanum censerent dimisit, ita Campanos metu abalienauit, Latinos uelut nihil iam non concedentibus Romanis ferociores fecit.

8.3.2itaque per speciem aduersus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque aduersus seruatores suos bello Campanos aderat.

8.3.3sed quamquam omnia de industria celabanturpriusquam mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem hostem uolebanttamen per quosdam priuatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.2.2 Liv. 8.2.12 (English) >>Liv. 8.3.7

Powered by PhiloLogic