8.1.10qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani
auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani
nec in dicione essent.
ch. 2
8.2.1
cum de postulatis Samnitium
T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque
iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit
nec,
8.2.2quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per
populum Romanum stetisse nec contradici quin, quoniam
ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de
integro reconcilietur;
8.2.3quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi
quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium
sit.
8.2.4foedere icto cum domum reuertissent extemplo
inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium
mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus
indutiis daret quoad legati redissent.
8.2.5Samnites copiis iisdem, quibus usi aduersus Romanum
bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe
erant mature urbis hostium potiundae,
8.2.6cum ab Sidicinis
deditio prius ad Romanos coepta fieri est. dein, postquam
patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam
aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos
facta est.
8.2.7ne Campani quidem—adeo iniuriae Samnitium
quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat—his se
armis abstinuere.
8.2.8ex his tot populis unus ingens exercitus
duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus
quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus
Latini erant, haud inuiti, ne saepius dimicandum
foret, agro hostium excessere.