Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.1.8 Liv. 8.2.7 (English) >>Liv. 8.3.3

8.2.4foedere icto cum domum reuertissent extemplo inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.

8.2.5Samnites copiis iisdem, quibus usi aduersus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae,

8.2.6cum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est. dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est.

8.2.7ne Campani quidemadeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erathis se armis abstinuere.

8.2.8ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inuiti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere.

8.2.9id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi,

8.2.10precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani uictoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent;

8.2.11ne uinci etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro: sin imperium abnuerent, armis coercerent.

8.2.12aduersus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque ne arguendo abalienarent:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.1.8 Liv. 8.2.7 (English) >>Liv. 8.3.3

Powered by PhiloLogic