Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.19.11 Liv. 8.20.5 (English) >>Liv. 8.21.1

8.20.2carceres eo anno in circo primum statuti. nondum perfunctos cura Priuernatis belli tumultus Gallici fama atrox inuasit, haud ferme unquam neglecta patribus.

8.20.3extemplo igitur consules noui, L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se prouincias iussi, Mamercinus, cui Gallicum bellum euenerat, scribere exercitum sine ulla uacationis uenia;

8.20.4quin opificum quoque uolgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur; Ueiosque ingens exercitus contractus, ut inde obuiam Gallis iretur;

8.20.5longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Priuernum omnis conuersa uis.

8.20.6duplex inde fama est: alii ui captam urbem Uitruuiumque uiuum in potestatem uenisse: alii priusquam ultima adhiberetur uis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Uitruuiumque ab suis traditum.

8.20.7senatus de Uitruuio Priuernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priuerni muris praesidioque ualido imposito ad triumphum accersit: Uitruuium in carcere adseruari iussit quoad consul redisset, tum uerberatum necari:

8.20.8aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda. quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus aduersus aedem Quirini.

8.20.9de senatu Priuernate ita decretum, ut qui senator Priuerni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Ueliterni habitaret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.19.11 Liv. 8.20.5 (English) >>Liv. 8.21.1

Powered by PhiloLogic