Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.19.14 Liv. 8.20.8 (English) >>Liv. 8.21.3

8.20.5longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Priuernum omnis conuersa uis.

8.20.6duplex inde fama est: alii ui captam urbem Uitruuiumque uiuum in potestatem uenisse: alii priusquam ultima adhiberetur uis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Uitruuiumque ab suis traditum.

8.20.7senatus de Uitruuio Priuernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priuerni muris praesidioque ualido imposito ad triumphum accersit: Uitruuium in carcere adseruari iussit quoad consul redisset, tum uerberatum necari:

8.20.8aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda. quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus aduersus aedem Quirini.

8.20.9de senatu Priuernate ita decretum, ut qui senator Priuerni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua Ueliterni habitaret.

8.20.10his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Priuernatibus fuit; post triumphum consul necato Uitruuio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Priuernatibus ratus,

8.20.11'quoniam auctores defectionis' inquit, 'meritas poenas et ab dis immortalibus et a uobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?

8.20.12equidem, etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum uideam Priuernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui uelim'.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.19.14 Liv. 8.20.8 (English) >>Liv. 8.21.3

Powered by PhiloLogic