8.21.6pars melior senatus ad molliora responsa
trahere et dicere uiri et liberi uocem auditam: an credi
posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione,
cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum?
8.21.7ibi pacem esse fidam ubi uoluntarii pacati sint, neque eo
loco ubi seruitutem esse uelint fidem sperandam esse.
8.21.8in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit animos,
identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri
posset a pluribus,
8.21.9dicendo eos demum qui nihil praeterquam
de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant.
8.21.10itaque
et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum latum
ad populum est ut Priuernatibus ciuitas daretur.
8.21.11eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt; bina
iugera agri acceperunt.
ch. 22
8.22.1
secutus est annus nulla re belli domiue insignis, P. Plautio
Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam
quod Fregellas—Segninorum is ager,
8.22.2deinde Uolscorum
fuerat—colonia deducta et populo uisceratio data a M. Flauio
in funere matris.
8.22.3erant qui per speciem honorandae
parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur,
quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matrisfamiliae
absoluisset.
8.22.4data uisceratio in praeteritam iudicii
gratiam honoris etiam ei causa fuit tribunatuque plebei
proximis comitiis absens petentibus praefertur.
8.22.5Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita
est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant
oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt.