8.20.12equidem, etsi meae partes exquirendae
magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum uideam
Priuernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima
pax est, quam minimum irarum inter nos illosque
relinqui uelim'.
ch. 21
8.21.1
cum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium
erat atrocius mitiusue suadentibus, tum incertiora omnia
unus ex Priuernatibus legatis fecit, magis condicionis in qua
natus esset quam praesentis necessitatis memor;
8.21.2qui interrogatus
a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam
meritos Priuernates censeret, 'eam' inquit 'quam merentur
qui se libertate dignos censent'.
8.21.3cuius cum feroci responso
infestiores factos uideret consul eos qui ante Priuernatium
causam impugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius
responsum eliceret,
8.21.4'quid si poenam' inquit, 'remittimus
uobis, qualem nos pacem uobiscum habituros speremus?'
'si bonam dederitis,' inquit 'et fidam et perpetuam; si
malam,
8.21.5haud diuturnam.' tum uero minari nec id ambigue
Priuernatem quidam et illis uocibus ad rebellandum incitari
pacatos populos;
8.21.6pars melior senatus ad molliora responsa
trahere et dicere uiri et liberi uocem auditam: an credi
posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione,
cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum?
8.21.7ibi pacem esse fidam ubi uoluntarii pacati sint, neque eo
loco ubi seruitutem esse uelint fidem sperandam esse.
8.21.8in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit animos,
identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri
posset a pluribus,