Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.20.11 Liv. 8.21.7 (English) >>Liv. 8.22.7

8.21.4'quid si poenam' inquit, 'remittimus uobis, qualem nos pacem uobiscum habituros speremus?' 'si bonam dederitis,' inquit 'et fidam et perpetuam; si malam,

8.21.5haud diuturnam.' tum uero minari nec id ambigue Priuernatem quidam et illis uocibus ad rebellandum incitari pacatos populos;

8.21.6pars melior senatus ad molliora responsa trahere et dicere uiri et liberi uocem auditam: an credi posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione, cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum?

8.21.7ibi pacem esse fidam ubi uoluntarii pacati sint, neque eo loco ubi seruitutem esse uelint fidem sperandam esse.

8.21.8in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit animos, identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus,

8.21.9dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant.

8.21.10itaque et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum latum ad populum est ut Priuernatibus ciuitas daretur.

8.21.11eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt; bina iugera agri acceperunt.

ch. 22 8.22.1 secutus est annus nulla re belli domiue insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod FregellasSegninorum is ager,

8.22.2deinde Uolscorum fueratcolonia deducta et populo uisceratio data a M. Flauio in funere matris.

8.22.3erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matrisfamiliae absoluisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.20.11 Liv. 8.21.7 (English) >>Liv. 8.22.7

Powered by PhiloLogic