Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.20.12 | Liv. 8.21.9 (English) | >>Liv. 8.22.8 |
8.21.5haud diuturnam .' tum uero minari nec id ambigue
Priuernatem quidam et illis uocibus ad rebellandum incitari
pacatos populos ;
8.21.6pars melior senatus ad molliora responsa
trahere et dicere uiri et liberi uocem auditam : an credi
posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione ,
cuius eum paeniteat , diutius quam necesse sit mansurum ?
8.21.7ibi pacem esse fidam ubi uoluntarii pacati sint , neque eo
loco ubi seruitutem esse uelint fidem sperandam esse .
in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit animos ,
identidem ad principes sententiarum consulares , uti exaudiri
posset a pluribus ,
8.21.9dicendo eos demum qui nihil praeterquam
de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant .
itaque
et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum latum
ad populum est ut Priuernatibus ciuitas daretur .
eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt ; bina
iugera agri acceperunt .
8.21.8
8.21.10
8.21.11
ch. 22
8.22.1
8.22.2
8.22.3
8.22.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.20.12 | Liv. 8.21.9 (English) | >>Liv. 8.22.8 |