Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.21.9 | Liv. 8.22.8 (English) | >>Liv. 8.23.8 |
8.22.5Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita
est ; duabus urbibus populus idem habitabat . Cumis erant
oriundi ; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt .
classe , qua aduecti ab domo fuerant , multum in ora maris
eius quod accolunt potuere , primo <in > insulas Aenariam et
Pithecusas egressi , deinde in continentem ausi sedes transferre .
8.22.7haec ciuitas cum suis uiribus tum Samnitium infidae
aduersus Romanos societati freta , siue pestilentiae quae
Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens , multa hostilia
aduersus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes
fecit .
igitur L . Cornelio Lentulo Q . Publilio Philone
iterum consulibus , fetialibus Palaepolim ad res repetendas
missis cum relatum esset a Graecis , gente lingua magis
strenua quam factis , ferox responsum , ex auctoritate patrum
populus Palaepolitanis bellum fieri iussit .
inter consules
prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio
euenerunt ; Cornelius altero exercitu Samnitibus , si qua se
mouerent ,
8.22.10oppositus —fama autem erat defectioni Campanorum
imminentes admoturos castra —; ibi optimum uisum
Cornelio statiua habere .
8.22.6
8.22.8
8.22.9
ch. 23
8.23.1
8.23.2[
8.23.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.21.9 | Liv. 8.22.8 (English) | >>Liv. 8.23.8 |