Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.21.10 Liv. 8.22.9 (English) >>Liv. 8.23.8

8.22.6classe, qua aduecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo <in> insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.

8.22.7haec ciuitas cum suis uiribus tum Samnitium infidae aduersus Romanos societati freta, siue pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia aduersus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.

8.22.8igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit.

8.22.9inter consules prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio euenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se mouerent,

8.22.10oppositusfama autem erat defectioni Campanorum imminentes admoturos castra—; ibi optimum uisum Cornelio statiua habere.

ch. 23 8.23.1 ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum militum et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus quam uoluntate Graecorum recepta Palaepoli;

8.23.2[miserat; Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a magistratibus uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos, Priuernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari.

8.23.3ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox.

8.23.4ultro incusabant iniurias Romanorum, neque eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.21.10 Liv. 8.22.9 (English) >>Liv. 8.23.8

Powered by PhiloLogic