8.22.8igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone
iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas
missis cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis
strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum
populus Palaepolitanis bellum fieri iussit.
8.22.9inter consules
prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio
euenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se
mouerent,
8.22.10oppositus—fama autem erat defectioni Campanorum
imminentes admoturos castra—; ibi optimum uisum
Cornelio statiua habere.
ch. 23
8.23.1
ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus
esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum
militum et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus
quam uoluntate Graecorum recepta Palaepoli;
8.23.2[miserat;
Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a magistratibus
uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos,
Priuernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue
sollicitari.
8.23.3ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad
Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus
ferox.
8.23.4ultro incusabant iniurias Romanorum, neque
eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant:
8.23.5haud
ullo publico consilio auxilioue iuuari Graecos nec Fundanum
Formianumue a se sollicitatos; quippe minime paenitere se
uirium suarum, si bellum placeat.
8.23.6ceterum non posse dissimulare
aegre pati ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex
Uolscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus
coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni
eorum Fregellas appellent;
8.23.7eam se contumeliam iniuriamque,
ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni ui depulsuros
esse.