Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.23.7 Liv. 8.23.15 (English) >>Liv. 8.24.6

8.23.12actum cum tribunis est ad populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret quoad debellatum cum Graecis esset.

8.23.13L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum reuocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret.

8.23.14dixit M. Claudium Marcellum; ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia uitione creatus esset in disquisitionem uenit. consulti augures uitiosum uideri dictatorem pronuntiauerunt.

8.23.15eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt: nam neque facile fuisse id uitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam

8.23.16publice priuatimue de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se uidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures diuinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli uitii obuenisset; cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id uitium auguribus uisum?

8.23.17haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata; tamen ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum; Cursorem in aliis annalibus inuenio.

ch. 24 8.24.1 eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei Iouis euentu adfirmasse.

8.24.2accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat, caueret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.23.7 Liv. 8.23.15 (English) >>Liv. 8.24.6

Powered by PhiloLogic