Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.22.6 Liv. 8.23.5 (English) >>Liv. 8.23.14

8.23.1 ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum militum et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus quam uoluntate Graecorum recepta Palaepoli;

8.23.2[miserat; Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a magistratibus uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos, Priuernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari.

8.23.3ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox.

8.23.4ultro incusabant iniurias Romanorum, neque eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant:

8.23.5haud ullo publico consilio auxilioue iuuari Graecos nec Fundanum Formianumue a se sollicitatos; quippe minime paenitere se uirium suarum, si bellum placeat.

8.23.6ceterum non posse dissimulare aegre pati ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex Uolscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent;

8.23.7eam se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni ui depulsuros esse.

8.23.8cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos uocaret, 'quid perplexe agimus?' inquit; 'nostra certamina, Romani, non uerba legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet.

8.23.9proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus et Samnis Romanusne imperio

8.23.10Italiam regat decernamus.' legati Romanorum cum se non quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent * * * * iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.22.6 Liv. 8.23.5 (English) >>Liv. 8.23.14

Powered by PhiloLogic