Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.22.6 | Liv. 8.23.6 (English) | >>Liv. 8.23.14 |
8.23.2[miserat ;
Romae compertum ,] Cornelius dilectum indictum a magistratibus
uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos ,
Priuernatem Fundanumque et Formianum , haud ambigue
sollicitari .
ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad
Samnites quam bellum fieret , responsum redditur ab Samnitibus
ferox .
ultro incusabant iniurias Romanorum , neque
eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant :
8.23.5haud
ullo publico consilio auxilioue iuuari Graecos nec Fundanum
Formianumue a se sollicitatos ; quippe minime paenitere se
uirium suarum , si bellum placeat .
ceterum non posse dissimulare
aegre pati ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex
Uolscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus
coloniamque in Samnitium agro imposuerint , quam coloni
eorum Fregellas appellent ;
8.23.7eam se contumeliam iniuriamque ,
ni sibi ab iis qui fecerint dematur , ipsos omni ui depulsuros
esse .
cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad
communes socios atque amicos uocaret , 'quid perplexe
agimus ?' inquit ; 'nostra certamina , Romani , non uerba
legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus
Campanus , in quo concurrendum est , et arma et communis
Mars belli decernet .
proinde inter Capuam Suessulamque
castra castris conferamus et Samnis Romanusne imperio
8.23.10Italiam regat decernamus .' legati Romanorum cum se non
quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros
esse respondissent * * * *
iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune
capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui
qua , ut quisque locus premeretur , inter se usi fuerant .
8.23.3
8.23.4
8.23.6
8.23.8
8.23.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.22.6 | Liv. 8.23.6 (English) | >>Liv. 8.23.14 |