Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.24.6 | Liv. 8.24.15 (English) | >>Liv. 8.25.6 |
8.24.12tum Sotimus , minister ex regiis pueris , quid
in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans indicat
Lucanos insidiis quaerere locum .
quos ubi respexit rex
procul grege facto uenientes , stringit gladium et per medium
amnem transmittit equum ; iamque in uadum egressum
eminus ueruto Lucanus exsul transfigit .
lapsum inde cum
inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium
praesidia . ibi foeda laceratio corporis facta . namque
praeciso medio partem Consentiam misere , pars ipsis retenta
ad ludibrium ;
8.24.15quae cum iaculis saxisque procul incesseretur ,
mulier una ultra humanarum irarum fidem saeuienti turbae
immixta , ut parumper sustinerent precata , flens ait uirum
sibi liberosque captos apud hostes esse ; sperare corpore
regio utcumque mulcato se suos redempturam .
is finis
laceratione fuit , sepultumque Consentiae quod membrorum
reliquum fuit cura mulieris unius , ossaque Metapontum ad
hostes remissa ,
8.24.17inde Epirum deuecta ad Cleopatram uxorem
sororemque Olympiadem , quarum mater magni Alexandri
altera , soror altera fuit .
haec de Alexandri Epirensis tristi
euentu , quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit ,
tamen , quia in Italia bella gessit , paucis dixisse satis sit .
8.24.13
8.24.14
8.24.16
8.24.18
ch. 25
8.25.1
8.25.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.24.6 | Liv. 8.24.15 (English) | >>Liv. 8.25.6 |