8.23.16publice priuatimue de ea re scriptum esse nec quemquam
mortalium exstare qui se uidisse aut audisse quid dicat quod
auspicium dirimeret, neque augures diuinare Romae sedentes
potuisse quid in castris consuli uitii obuenisset; cui non
apparere, quod plebeius dictator sit, id uitium auguribus
uisum?
8.23.17haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata;
tamen ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de
causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius
consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum;
Cursorem in aliis annalibus inuenio.
ch. 24
8.24.1
eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam
Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum
sortes Dodonaei Iouis euentu adfirmasse.
8.24.2accito ab Tarentinis
in Italiam data dictio erat, caueret Acherusiam
aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari.
8.24.3eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul
abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex
Molosside fluentem in Stagna Inferna accipit Thesprotius
sinus.
8.24.4ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum
saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam,
Tarentinorum coloniam, ex Lucanis Sipontumque, Bruttiorum
Consentiam ac Terinam, alias inde Messapiorum ac
Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in
Epirum quas obsidum numero haberet misisset,
8.24.5haud procul
Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus,
tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus
incursiones in omnem partem agri hostilis faceret;