Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.24.1 | Liv. 8.24.9 (English) | >>Liv. 8.24.18 |
8.24.6et ducentos
ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat ,
ut pleraque eius generis ingenia sunt , cum fortuna mutabilem
gerentes fidem .
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent
trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio , duo
praesidia quae sine rege erant improuiso hostium aduentu
opprimuntur ; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes
conuersi .
inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi
sunt pactoque reditu promissum est regem aut uiuum aut
mortuum in potestatem daturos .
ceterum cum delectis
ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes et
ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat ;
8.24.10contrahensque
suos ex fuga palatos peruenit ad amnem ruinis
recentibus pontis , quem uis aequae abstulerat , indicantem
iter .
quem cum incerto uado transiret agmen , fessus metu
ac labore miles , increpans nomen abominandum fluminis ,
'iure Acheros uocaris ' inquit . quod ubi ad aures accidit
regis , adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius
an transiret .
tum Sotimus , minister ex regiis pueris , quid
in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans indicat
Lucanos insidiis quaerere locum .
quos ubi respexit rex
procul grege facto uenientes , stringit gladium et per medium
amnem transmittit equum ; iamque in uadum egressum
eminus ueruto Lucanus exsul transfigit .
lapsum inde cum
inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium
praesidia . ibi foeda laceratio corporis facta . namque
praeciso medio partem Consentiam misere , pars ipsis retenta
ad ludibrium ;
8.24.7
8.24.8
8.24.9
8.24.11
8.24.12
8.24.13
8.24.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.24.1 | Liv. 8.24.9 (English) | >>Liv. 8.24.18 |