Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.24.9 Liv. 8.25.1 (English) >>Liv. 8.25.9

8.24.15quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saeuienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait uirum sibi liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.

8.24.16is finis laceratione fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa,

8.24.17inde Epirum deuecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit.

8.24.18haec de Alexandri Epirensis tristi euentu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

ch. 25 8.25.1 eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies.

8.25.2noui deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam aduersus Graecos cuncta parabant; et alia noua nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.

8.25.3Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem uenerunt, arma uirosque ad bellum pollicentes;

8.25.4foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem uenerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo aduentu consulum longe lateque est peruastatus.

8.25.5hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis terri



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.24.9 Liv. 8.25.1 (English) >>Liv. 8.25.9

Powered by PhiloLogic