Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.25.4 | Liv. 8.25.12 (English) | >>Liv. 8.26.7 |
8.25.9Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato
inter se consilio partes ad rem agendam diuisere , ut alter ad
imperatorem Romanorum transfugeret , alter subsisteret ad
praebendam opportunam consilio urbem .
Charilaus fuit
qui ad Publilium Philonem uenit et , quod bonum faustum
felix Palaepolitanis populoque Romano esset , tradere se ait
moenia statuisse .
eo facto utrum ab se prodita an seruata
patria uideatur , in fide Romana positum esse . sibi priuatim
nec pacisci quicquam nec petere ;
8.25.12publice petere quam
pacisci magis ut , si successisset inceptum , cogitaret populus
Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in
amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de
officio decessum .
conlaudatus ab imperatore tria milia
militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites
insidebant accepit ; praesidio ei L . Quinctius tribunus
militum praepositus .
8.25.10
8.25.11
8.25.13
ch. 26
8.26.1
8.26.2
8.26.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.25.4 | Liv. 8.25.12 (English) | >>Liv. 8.26.7 |