Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.24.13 Liv. 8.25.4 (English) >>Liv. 8.25.12

8.24.18haec de Alexandri Epirensis tristi euentu, quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

ch. 25 8.25.1 eodem anno lectisternium Romae quinto post conditam urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies.

8.25.2noui deinde consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam aduersus Graecos cuncta parabant; et alia noua nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.

8.25.3Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem uenerunt, arma uirosque ad bellum pollicentes;

8.25.4foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem uenerunt, Allifae, Callifae, Rufrium, aliusque ager primo aduentu consulum longe lateque est peruastatus.

8.25.5hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello quo Graeci obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis terri

8.25.6tabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt [patiebantur].

8.25.7itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset noua auxilia uentura, Samnitium plus quam uellent intra moenia esse rebantur,

8.25.8Tarentinorum iuuentutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. postremo leuissimum malorum deditio ad Romanos uisa:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.24.13 Liv. 8.25.4 (English) >>Liv. 8.25.12

Powered by PhiloLogic