Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.24.16 | Liv. 8.25.7 (English) | >>Liv. 8.26.3 |
8.25.4foedere ergo in amicitiam accepti . eodem tempore etiam
in Samnio res prospere gesta . tria oppida in potestatem
uenerunt , Allifae , Callifae , Rufrium , aliusque ager primo
aduentu consulum longe lateque est peruastatus .
hoc bello tam prospere commisso , alteri quoque bello
quo Graeci obsidebantur iam finis aderat . nam praeterquam
quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa
erat , foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis terri
8.25.6tabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis
indigna iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum
urbium extrema sunt [patiebantur ].
8.25.7itaque cum et a Tarento
et a Samnitibus fama esset noua auxilia uentura , Samnitium
plus quam uellent intra moenia esse rebantur ,
8.25.8Tarentinorum
iuuentutem , Graeci Graecos , haud minus per quos Samniti
Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent , exspectabant .
postremo leuissimum malorum deditio ad Romanos
uisa :
8.25.9Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato
inter se consilio partes ad rem agendam diuisere , ut alter ad
imperatorem Romanorum transfugeret , alter subsisteret ad
praebendam opportunam consilio urbem .
Charilaus fuit
qui ad Publilium Philonem uenit et , quod bonum faustum
felix Palaepolitanis populoque Romano esset , tradere se ait
moenia statuisse .
eo facto utrum ab se prodita an seruata
patria uideatur , in fide Romana positum esse . sibi priuatim
nec pacisci quicquam nec petere ;
8.25.12publice petere quam
pacisci magis ut , si successisset inceptum , cogitaret populus
Romanus potius cum quanto studio periculoque reditum in
amicitiam suam esset quam qua stultitia et temeritate de
officio decessum .
8.25.5
8.25.10
8.25.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.24.16 | Liv. 8.25.7 (English) | >>Liv. 8.26.3 |