Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.25.10 Liv. 8.26.6 (English) >>Liv. 8.27.6

8.26.3ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit;

8.26.4ad quem Graeci signo accepto a principibus quieuere, Nolani per auersam partem urbis uia Nolam ferente effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior postquam periculo euaserunt uisa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes,

8.26.5ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere.

8.26.6haud ignarus opinionis alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, tum foedus Neapolitanumeo enim deinde summa rei Graecorum uenitsimilius uero facit ipsos in amicitiam redisse.

8.26.7Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem uenisse. duo singularia haec ei uiro primum contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta et acto honore triumphus.

ch. 27 8.27.1 aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum.

8.27.2namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, uelut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque inuidia in Romanos furere, eo etiam quod Lucanos et Apulosnam utraque eo anno societas coepta estin fidem populi Romani uenisse allatum est:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.25.10 Liv. 8.26.6 (English) >>Liv. 8.27.6

Powered by PhiloLogic