ch. 27
8.27.1
aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum.
8.27.2namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii
aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos
accepere, uelut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare
Palaepolitanos, ira atque inuidia in Romanos furere,
eo etiam quod Lucanos et Apulos—nam utraque eo anno
societas coepta est—in fidem populi Romani uenisse allatum
est:
8.27.3quippe propemodum peruentum ad se esse iamque in
eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint.
8.27.4discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium euentuque
eius uerti; eam solam gentem restare nec eam ipsam
satis ualidam, quando Lucanus defecerit;
8.27.5quem reuocari
adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse,
si qua ars serendis discordiis adhibeatur.
8.27.6haec consilia cum apud cupidos rerum nouandarum
ualuissent, ex iuuentute quidam Lucanorum pretio adsciti,
clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati
ipsi uirgis, cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum,
uociferati sunt se,
8.27.7quod castra Romana ingredi ausi essent,
a consulibus uirgis caesos ac prope securi percussos esse.
8.27.8deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis
quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore
suo magistratus senatum uocare;
8.27.9et alii circumstantes concilium
bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in
arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam
sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus
renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur.
8.27.10repentina
res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem
habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in
loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt.
8.27.11dilucere deinde breui fraus coepit postquam criminum
falsorum auctores Tarentum commigrauere; sed amissa
omni de se potestate nihil ultra quam ut paeniteret frustra
restabat.