Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.27.1 Liv. 8.27.10 (English) >>Liv. 8.28.7

8.27.6haec consilia cum apud cupidos rerum nouandarum ualuissent, ex iuuentute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati ipsi uirgis, cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum, uociferati sunt se,

8.27.7quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus uirgis caesos ac prope securi percussos esse.

8.27.8deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum uocare;

8.27.9et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur.

8.27.10repentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt.

8.27.11dilucere deinde breui fraus coepit postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigrauere; sed amissa omni de se potestate nihil ultra quam ut paeniteret frustra restabat.

ch. 28 8.28.1 eo anno plebi Romanae uelut aliud initium libertatis factum est quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius feneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem.

8.28.2L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.27.1 Liv. 8.27.10 (English) >>Liv. 8.28.7

Powered by PhiloLogic