8.27.8deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis
quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore
suo magistratus senatum uocare;
8.27.9et alii circumstantes concilium
bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in
arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam
sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus
renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur.
8.27.10repentina
res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem
habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in
loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt.
8.27.11dilucere deinde breui fraus coepit postquam criminum
falsorum auctores Tarentum commigrauere; sed amissa
omni de se potestate nihil ultra quam ut paeniteret frustra
restabat.
ch. 28
8.28.1
eo anno plebi Romanae uelut aliud initium libertatis
factum est quod necti desierunt; mutatum autem ius ob
unius feneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem.
8.28.2L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes
alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque
misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam
animum accenderunt.
8.28.3[ut] florem aetatis eius fructum
aduenticium crediti ratus, primo perlicere adulescentem
sermone incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur
flagitium aures, minis territare atque identidem admonere
fortunae;
8.28.4postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis
condicionis memorem uideret, nudari iubet uerberaque
adferri.
8.28.5quibus laceratus iuuenis cum se in publicum proripuisset,
libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris,