Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.26.5 Liv. 8.27.4 (English) >>Liv. 8.28.2

8.27.1 aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum.

8.27.2namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, uelut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque inuidia in Romanos furere, eo etiam quod Lucanos et Apulosnam utraque eo anno societas coepta estin fidem populi Romani uenisse allatum est:

8.27.3quippe propemodum peruentum ad se esse iamque in eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint.

8.27.4discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium euentuque eius uerti; eam solam gentem restare nec eam ipsam satis ualidam, quando Lucanus defecerit;

8.27.5quem reuocari adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur.

8.27.6haec consilia cum apud cupidos rerum nouandarum ualuissent, ex iuuentute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honesti, inter se mulcati ipsi uirgis, cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum, uociferati sunt se,

8.27.7quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus uirgis caesos ac prope securi percussos esse.

8.27.8deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum uocare;

8.27.9et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.26.5 Liv. 8.27.4 (English) >>Liv. 8.28.2

Powered by PhiloLogic