Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.26.5 | Liv. 8.27.5 (English) | >>Liv. 8.28.2 |
8.27.2namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii
aliquamdiu sustinuissent , postquam Romanos urbe potitos
accepere , uelut destituti ac non qui ipsi destituissent , increpare
Palaepolitanos , ira atque inuidia in Romanos furere ,
eo etiam quod Lucanos et Apulos —nam utraque eo anno
societas coepta est —in fidem populi Romani uenisse allatum
est :
8.27.3quippe propemodum peruentum ad se esse iamque in
eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint .
discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium euentuque
eius uerti ; eam solam gentem restare nec eam ipsam
satis ualidam , quando Lucanus defecerit ;
8.27.5quem reuocari
adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse ,
si qua ars serendis discordiis adhibeatur .
haec consilia cum apud cupidos rerum nouandarum
ualuissent , ex iuuentute quidam Lucanorum pretio adsciti ,
clari magis inter populares quam honesti , inter se mulcati
ipsi uirgis , cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum ,
uociferati sunt se ,
8.27.7quod castra Romana ingredi ausi essent ,
a consulibus uirgis caesos ac prope securi percussos esse .
deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis
quam doli prae se ferret , concitati homines cogunt clamore
suo magistratus senatum uocare ;
8.27.9et alii circumstantes concilium
bellum in Romanos poscunt , alii ad concitandam in
arma multitudinem agrestium discurrunt , tumultuque etiam
sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus
renouaretur , legatique ad eam rem mittuntur .
8.27.4
8.27.6
8.27.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.26.5 | Liv. 8.27.5 (English) | >>Liv. 8.28.2 |