Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.27.7 | Liv. 8.28.4 (English) | >>Liv. 8.29.5 |
8.28.1
eo anno plebi Romanae uelut aliud initium libertatis
factum est quod necti desierunt ; mutatum autem ius ob
unius feneratoris simul libidinem , simul crudelitatem insignem .
8.28.2L . Papirius is fuit , cui cum se C . Publilius ob aes
alienum paternum nexum dedisset , quae aetas formaque
misericordiam elicere poterant , ad libidinem et contumeliam
animum accenderunt .
ut ] florem aetatis eius fructum
aduenticium crediti ratus , primo perlicere adulescentem
sermone incesto est conatus ; dein , postquam aspernabantur
flagitium aures , minis territare atque identidem admonere
fortunae ;
8.28.4postremo , cum ingenuitatis magis quam praesentis
condicionis memorem uideret , nudari iubet uerberaque
adferri .
quibus laceratus iuuenis cum se in publicum proripuisset ,
libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris ,
8.28.6ingens uis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate
iniuriae accensa , tum suae condicionis liberumque
suorum respectu , in forum atque inde agmine facto ad
curiam concurrit ;
8.28.7et cum consules tumultu repentino coacti
senatum uocarent , introeuntibus in curiam patribus laceratum
iuuenis tergum procumbentes ad singulorum pedes
ostentabant .
uictum eo die ob impotentem iniuriam unius
ingens uinculum fidei iussique consules ferre ad populum
ne quis , nisi qui noxam meruisset , donec poenam lueret in
compedibus aut in neruo teneretur ;
8.28.9pecuniae creditae bona
debitoris , non corpus obnoxium esset . ita nexi soluti , cautumque
in posterum ne necterentur .
8.28.3[
8.28.5
8.28.8
ch. 29
8.29.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.27.7 | Liv. 8.28.4 (English) | >>Liv. 8.29.5 |